라틴어 문장 검색

Aluum adstringit labor, sedile, creta figularis corpori inlita, cibus inminutus, et is ipse semel die adsumptus ab eo, qui bis solet;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 30:1)
creta uel Cimolia uel figularis, misy;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 1장 1:2)
Alvum adstringit labor, sedile, creta figularis corpori illita, cibus imminutus, et is ipse semel die assumtus ab eo, qui bis solet;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., III Observationes circa corporum genera, aetates, et tempora anni. 30:1)
Sanguinem supprimunt atramentum sutorium, quod Graeci χάλχανθον appellant, chalcitis, acacia, et ex aqua lycium, tus, aloe, gummi, plumbum combustum, porrum, herba sanguinalis, creta vel cimolia vel figularis, misy, frigida aqua, vinum, acetum, alumen, melinum, squama et ferri et aeris, atque hujus quoque duae species sunt, alia tantum aeris, alia rubri aeris.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, I De remediis quae sanguinem supprimunt. 1:1)
Caucasio crystalla ferunt de vertice lynces, grypes Hyperborei pondera fulva soli.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epistula ad Serenam2)
Dum crystalla puer contingere lubrica gaudet et gelidum tenero pollice versat onus, vidit perspicuo deprensas marmore lymphas, dura quibus solis parcere novit hiems, et siccum relegens labris sitientibus orbem inrita quaesitis oscula fixit aquis.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Crystallo cui aqua inerat (XXXVIII)1)
Solet etiam ipsum animal vivum creta figulari circumdari;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 17장 6:3)
Nec tamen id patiuntur amissis genitalibus, sed ferro candente calcaribus inustis, quae cum ignea vi consumpta sunt, facta ulcera dum consanescant, figulari creta linuntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 2장 3:2)
super tabernaculum, unde ab omnibus conspici posset, imago solis crystallo inclusa fulgebat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 3장 10:2)
Candida nigrescant vetulo crystalla Falerno Et caleat blando mollis amore torus.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LXXVII2)
Ut Mauri Libycis centum stent dentibus orbes Et crepet in nostris aurea lamna toris, Nec labris nisi magna meis crystalla terantur Et faciant nigras nostra Falerna nives;
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XXII2)
Rumpis et ardenti madidus crystalla Falerno, Et pruris domini cum Ganymede tui.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LXXIII2)
Cum cathedrata litos portet tibi raeda ministros Et Libys in longo pulvere sudet eques, Strataque non unas cingant triclinia Baias Et Thetis unguento palleat uncta tuo, Candida Setini rumpant crystalla trientes, Dormiat in pluma nec meliore Venus:
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XIV1)
Quis potius cyathos aut quis crystalla tenebit?
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXVI3)
Dum tibi Niliacus portat crystalla cataplus, Accipe de circo pocula Flaminio.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LXXIV1)

SEARCH

MENU NAVIGATION